Kishore Kumar Hits

Petr Fiala - Te Deum, K. 141 текст песни

Исполнитель: Petr Fiala

альбом: Mozart: Sacred Music


Te Deum laudámus: te Dóminum confitémur
Te ætérnum Patrem, omnis terra venerátur
Tibi omnes ángeli, tibi cæli
Et univérsæ potestátes
Tibi chérubim et séraphim
Incessábili voce proclámant
Sanctus, Sanctus, Sanctus
Dóminus Deus Sábaoth
Pleni sunt cæli et terra maiestátis glóriæ tuæ
Te gloriósus Apostolórum chorus
Te prophetárum laudábilis númerus
Te mártirum candidátus laudat exércitus
Te per orbem terrárum sancta confitétur Ecclésia
Patrem imménsæ maiestátis
Venerádum tuum verum et únicum Fílium
Sanctum quoque Paráclitum Spíritum
Tu rex glóriæ, Christe
Tu Patris sempitérnus es Fílius
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem
Non horruísti Vírginis uterum
Tu, devícto mortis acúleo
Aperuísti credéntibus regna cælórum
Tu ad déxteram Dei sedes in glória Patris
Iudex créderis esse ventúrus
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni
Quos pretióso sánguine redemisti
Ætérna fac cum Sanctis tuis in glória numerári
Salvum fac pópulum tuum, Dómine
Et bénedic hereditáti tuæ
Et rege eos, et extólle illos usque in ætérnum
Per síngulos dies benedícimus te
Et laudámus nomen tuum in sæculum
Et in sæculum sæculi
Dignáre, Dómine
Die isto sine peccáto nos custodire
Miserére nostri, Dómine, miserére nostri
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos
Quemádmodum sperávimus in te
Quemádmodum sperávimus in te
In te, Dómine, sperávi: non confúndar in ætérnum

Поcмотреть все песни артиста

Другие альбомы исполнителя

Похожие исполнители

Buty

Исполнитель

Hm...

Исполнитель