Cantate Domino canticum novum: Cantate Domino omnis terra. Cantate Domino, et benedicite nomini ejus: Annuntiate de die in diem salutare ejus. Annuntiate inter gentes gloriam ejus, In omnibus populis mirabilia ejus. Quoniam magnus Dominus, Et laudabilis nimis: Terribilis est super omnes deos. Quoniam emones dii gentium daemonia: Dominus autem coelos fecit. Confessio et pulchritudo in conspectu ejus: Sanctimonia et magnificentia In sanctificatione ejus. Afferte Domino patriae Gentium, Afferte Domino gloriam et honorem: Afferte Domino gloriam nomini ejus. Jollite hostias, et introite in atria ejus: Adorate Dominum in atria sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra: Dicite in Gentibus quia Dominus regnavit. Eternim correxit orbem terrae Qui non commoevbitur: Judicabit populos in sequitate. Leatentur caeli et exsultet terra: Commoveatur mare, et plentitudo ejus: Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna Silvarum a facie domini quia venit: Quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in aequitate, Et populos in veritate sua.