In paradisum deducant te Angeli; In tuo adventu suscipiant te martyres, Et perducant te in civitatem sanctam Ierusalem. Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi: " In domum Domini ibimus ". Stantes iam sunt pedes nostri In portis tuis, Ierusalem. Ierusalem, quae aedificata est ut civitas, Sibi compacta in idipsum. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, Testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini. In paradisum deducant te Angeli; In tuo adventu suscipiant te martyres, Et perducant te in civitatem sanctam Ierusalem. Quia illic sederunt sedes ad iudicium, Sedes domus David. Rogate, quae ad pacem sunt Ierusalem: " Securi sint diligentes te! Fiat pax in muris tuis, Et securitas in turribus tuis! ". Propter fratres meos et proximos meos Loquar: " Pax in te! ". Propter domum Domini Dei nostri Exquiram bona tibi. In paradisum deducant te Angeli; In tuo adventu suscipiant te martyres, Et perducant te in civitatem sanctam Ierusalem. Gloria Patri, et Filio, Et Spiritui Sancto, Sicut erat in principio, et nunc, et semper, Et in saecula saeculorum. Amen. In paradisum deducant te Angeli; In tuo adventu suscipiant te martyres, Et perducant te in civitatem sanctam Ierusalem.